monumenta.ch > Beda Venerabilis > 60 > 9 > sectio 21 > sectio 695 > sectio 616 > sectio 319 > sectio 600 > 5 > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hrabanus Maurus, Martyrologium, 10, 22
XI KAL. In provincia Thraciae et in Adrianopolitana civitate passio Philippi episcopi, et Severi presbyteri, atque Hermetis diaconi, qui persecutione saeviente Christianorum ecclesias claudere et spoliare iussu imperatoris per iniquos praesides contradicebant, et ob hoc per Passum praesidem, nec non et Iustinum, multis tormentis afficiebantur, hoc est carceribus, vinculis, flagellis, ad ultimum vero flammarum incendio, sed Domini virtute roborati usque in finem in confessione nominis eius perseveraverunt.